Home Prior Books Index
←Prev   2 Corinthians 2 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

2:1  statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos
2:2  si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me
2:3  et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est
2:4  nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis
2:5  si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos
2:6  sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus
2:7  ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est
2:8  propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem
2:9  ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis
2:10  cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi
2:11  ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius
2:12  cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino
2:13  non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam
2:14  Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco
2:15  quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt
2:16  aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus
2:17  non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur